LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.53

lat cicero phi005 perseus lat2

quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla 24 in provincia fuit? avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam cum aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur. et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur. nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus? permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. ac tamen, ut posset dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. invenit Archagathus paucos qui vellent accipere; iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis. recita. ARCHAGATHI ET LENTVLI TESTIMONIUM.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable