Passage
Cicero, In C. Verrem 2.4.58
lat cicero phi005 perseus lat2
cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu signum iste animadvertit in cretula. placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento. iste litteras ad quos solebat misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. ita litteris istius patri familias, L. Titio, civi Romano, anulus de digito detractus est. illa vero eius cupiditas incredibilis est. nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable