LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.60

lat cicero phi005 perseus lat2

iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'emebat.' credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse. venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad cupiditatem, sed ad eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno ac dicione sunt.

Provenance