LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.63

lat cicero phi005 perseus lat2

iste unum quodque vas in manus sumere, laudare, mirari: rex gaudere praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud esse convivium. posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa res declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque dimitteret. mittit rogatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat; ait se suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui illum non nosset, sine ulla suspicione libentissime dedit. mittit etiam trullam gemmeam rogatum; velle se eam diligentius considerare. ea quoque ei mittitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable