Passage
Cicero, In C. Verrem 2.4.66
lat cicero phi005 perseus lat2
Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies unus, alter, plures; non referri. tum mittit, si videatur, ut reddat. iubet iste posterius ad se reverti. mirum illi videri; mittit iterum; non redditur. ipse hominem appellat, rogat ut reddat. os hominis insignemque impudentiam cognoscite. quod sciret, quod ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum, quod Iovi optimo maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut donaret rogare et vehementissime petere coepit. cum ille se et religione Iovis Capitolini et hominum existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri, repente hominem de provincia iubet ante noctem decedere; ait se comperisse ex eius regno piratas ad Siciliam esse venturos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable