Passage
Cicero, In C. Verrem 2.4.69
lat cicero phi005 perseus lat2
hoc loco, Q. Catule, te appello; loquor enim de tuo clarissimo pulcherrimoque monumento. non iudicis solum severitatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusatoris vim suscipere debes. tuus enim honos illo templo senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna memoria simul cum templo illo consecratur; tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse videatur, non quae deleret Iovis optimi maximi templum, sed quae praeclarius magnificentiusque deposceret.