LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.7

lat cicero phi005 perseus lat2

haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit. pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo venit quin viserit. tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusque modi—non loquor de integris, innocentibus, religiosis —tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praeterea licebit? tot domus locupletissimas istius domus una capiet? idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo C. Claudius pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre? at non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem.

Provenance