Passage
Cicero, In C. Verrem 2.4.86
lat cicero phi005 perseus lat2
atque haec—nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur—agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. vix erat hoc plane imperatum cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio. virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligari iubet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable