LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.90

lat cicero phi005 perseus lat2

quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae, tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? tu ista nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes? tibi Man idcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? ar vero quod accidit? nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de- turbarunt simul ac successum isti audierunt. dedit igitur tibi nunc fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione te his iudicibus vinctum adstrictumque dedamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable