LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.10

lat cicero phi005 perseus lat2

in Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt, Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata coniurationis. res delata ad istum. statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerant nominati comprehensi sunt adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa dicta, damnati.quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatis aliquam. nolite usque quaque idem quaerere. in metu belli furandi locus qui potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerent; etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potest esse ratio? produci ad supplicium necesse est. testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas Lilybitana, testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. itaque producuntur et ad palum alligantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable