Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.101
lat cicero phi005 perseus lat2
haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant. qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot ex sua quisque nave missos sciret esse. res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur.homo certior fit agi nihil in foro et conventu toto die nisi hoc, quaeri ex nauarchis quem ad modum classis sit amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit. causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. videbat illis nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse. consilium capit primo stultum, verum tamen clemens.