Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.105
lat cicero phi005 perseus lat2
vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertere in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. 'tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam aut in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? 'in praesentia,' inquit Cleomenes, 'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable