LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.106

lat cicero phi005 perseus lat2

haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocari iubet. qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tum iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit clamor et admiratio populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur, aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable