Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.116
lat cicero phi005 perseus lat2
sed secum cum ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. ne multa, ipsum dicere adulescentem audistis se ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable