Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.120
lat cicero phi005 perseus lat2
Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse; ne hoc possis dicere, 'patres enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit. iam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit, quin sciat, has Timarchidi pactiones sepulturae cum vivis etiam illis esse factas? non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur? quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur e carcere, deligantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable