Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.121
lat cicero phi005 perseus lat2
quis tam fuit illo tempore ferreus, quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin lacrimaret, quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? feriuntur securi. laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos. errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis desunt, tamen ex ipso illo numero nauarchorum aliqui vivunt et adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable