LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.123

lat cicero phi005 perseus lat2

per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditis? Vtrum ego desipio et plus quam satis est doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic acerbissimus innocentium cruciatus et maeror pari sensu doloris adficit? ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable