LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.124

lat cicero phi005 perseus lat2

cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. en quod Tyndaritani libenter praedicent: 'nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt.' multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable