LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.131

lat cicero phi005 perseus lat2

quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat ut illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. nullam tibi obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable