Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.145
lat cicero phi005 perseus lat2
at quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum suscipiendorum causa? nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque rationem. nam ut illi quos a poetis accepimus, qui sinus quosdam obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere possent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. quaecumque navis ex Asia, quae ex Syria, quae Tyro, quae Alexandria venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam domum deferebantur. versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,—tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos,—sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate quae in isdem locis versata esse dicitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable