Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.148
lat cicero phi005 perseus lat2
videtis civis Romanos gregatim coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum civium. quaerite nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant. nulla sunt. omnesne mortui? si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni non haberetur. sed scriptum exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere potuit: e)dikaiw/qhsan, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio adfecti ac necati sunt.