LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.38

lat cicero phi005 perseus lat2

tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,—mitto enim et praetereo quid tum sit actum,—sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es, qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? cum tibi sorte obtigisset uti ius diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam cogitasti? neque illud rationis habuisti, si forte te expergefacere posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam nequitiamque venisse? itaque non modo a domo tua Chelidonem in praetura excludere noluisti, sed in Cheliodonis domum praeturam totam detulisti.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable