LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.46

lat cicero phi005 perseus lat2

deinde cur quicquam contra leges parasti? valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: tu tibi hoc numquam turpe, numquam criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in provincia quam tu cum imperio obtinebas? quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum? naviculariam, cum Romam venisses, esse facturum? ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable