LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.47

lat cicero phi005 perseus lat2

verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus, esse sublatum? nam dixit Heius, princeps civitatis, princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam, eique faciendae senatorem Mamertinum publice praefuisse. reliqua est materies. hanc Reginis, ut ipsi dicunt— tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.si et ex quo fit navis, et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum? at Mamertini in tabulis nihil habent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable