LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.48

lat cicero phi005 perseus lat2

primum video potuisse fieri ut ex aerario nihil darent; etenim vel Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque effici potuit; deinde—id quod perspicio et quod ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex litteris—multas pecunias isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas. iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis pepercisse. sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris, scriptum proferre non potes.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable