Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.52
lat cicero phi005 perseus lat2
denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Terentia et Cassia frumentum aequabiliter emi ab omnibus Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque commune Mamertinis remisisti. dices frumentum Mamertinos non debere. quo modo non debere? an ut ne venderent? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod exigeretur, sed ex eo quod emeretur. te igitur auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamertini iuvare populum Romanum debuerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable