LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.56

lat cicero phi005 perseus lat2

tum illi intellexerunt se id quod a malo auctore emissent diutius obtinere non posse. age porro, tu, qui tam religiosum existimari te voluisti interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur Netinis imperasti? quarum civitatum utraque foederata est. ac Netini quidem sibi non defuerunt ac, simul pronuntiasti libenter te Mamertinis remittere, te adierunt et eandem suam causam foederis esse docuerunt. tu aliter decernere eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos frumentum dare non debere et ab his tamen exigis. cedo mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et frumenti imperati. LITTERAE RERVM DECRETARVM. Quid potius in hac tanta et tam turpi inconstantia suspicari possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut intellegerent Mamertini bene se apud istum tam multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris ex eadem causa non obtinerent?

Provenance