Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.63
lat cicero phi005 perseus lat2
cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus suis semiplenis navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque depressam. erat ea navis plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste. haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam primum exhiberentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable