Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.71
lat cicero phi005 perseus lat2
interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atque abduxerat, reliquos si, ut consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin rationem numerumque haberet, et reliquos non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable