Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.73
lat cicero phi005 perseus lat2
haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara: myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necati, omnis vestis ablata, omne aurum et argentum ablatum et aversum. at quem ad modum ipse se induit priore actione! qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.