Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.80
lat cicero phi005 perseus lat2
hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi praedae posset esse. nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem libidinesque suas domo sua regia—quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent—contentus non fuit; tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari iussit in litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable