LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.87

lat cicero phi005 perseus lat2

posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac nequitia tum etiam imperio putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo posito perpotabat. ecce autem repente ebrio Cleomene esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu Odysseae; nam ita is locus nominatur; nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat terrestre praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et remigum posse. reperta est eadem istius hominis avarissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant perpauci reliqui, ceteri dimissi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable