LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.5.89

lat cicero phi005 perseus lat2

erat animus in reliquis; quamquam erant pauci, quoquo modo res se habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. quodsi Cleomenes non tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum pugna versaretur, urbis instar habere inter illos piraticos myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce praefectoque classis, eundem necessario cursum tenere coeperunt.

Provenance