Passage
Cicero, In C. Verrem 2.5.9
lat cicero phi005 perseus lat2
quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre praetore, nullaene consensiones factae esse dicuntur? nihil sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit, nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. id adeo non tam ex re quam ex istius factis decretisque cognosco. ac videte quam non inimico animo sim acturus: ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam audistis, commemorabo et proferam.