LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 103

lat cicero phi010 perseus lat2

ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium appellandum putem. quod si quis illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit cum Cluenti causa posse coniungi. illud igitur Iunianum per vim factum est, Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro Cluentio est. videamus ecquod aliud iudicium quod pro Cluentio sit proferre possimus. dixitne tandem causam Gaius Fidiculanius Falcula qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? dixit et bis quidem dixit. in summam enim Lucius Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Vno iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. quia nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, prima actione facillime est absolutus. non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam, sicut causam pecunia ob rem iudicandam capta nusquam Staienus ea quidem lege dixit. proprium crimen illud quaestionis eius non fuit.

Provenance