LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 148

lat cicero phi010 perseus lat2

si quis apud me, Titi Atti, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et periculi non legitimi declinatio. nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Quintum Voconium, cum eis iudicibus qui ei obvenerint — vos appellat, iudices — quaerere de veneno. in quem quaerere? infinitum est. Quicumque fecerit, vendiderit, emerit, habuerit, dederit. quid eadem lex statim adiungit? recita. Deque eius capite quaerito. cuius? qui coierit, convenerit? non ita est. quid ergo est? dic. Qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor, tribunus plebis — deinceps omnis magistratus nominavit — quive in senatu sententiam dixit, dixerit. quid tum? Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur. 'qui eorum'? quorum? videlicet qui supra scripti sunt. quid intersit utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: 'Qui venenum malum fecit, fecerit.' omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. si idem de coitione voluisset, adiunxisset: 'Quive coierit.' nunc ita est: Deque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit. num is est Cluentius?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable