LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 175

lat cicero phi010 perseus lat2

cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad Lucium Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albio quodam colono, homine valenti, qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable