LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 72

lat cicero phi010 perseus lat2

itaque minime amarus eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Vnus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. tum appellat hilari voltu hominem Bulbus ut blandissime potest: 'quid tu' inquit 'Paete?' — hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis suae quam generis uti cognomine videretur — 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem — recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque voltus — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum atque hoc addit testimoni, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri.

Provenance