Passage
Cicero, De Lege Agraria 1.15
lat cicero phi011 perseus lat2
nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam. pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab invitis non ementur. si consenserint possessores non vendere, quid futurum est? referetur pecunia? non licet. exigetur? vetat. verum esto; nihil est quod non emi possit, si tantum des quantum velit venditor. spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae possessoribus agri tamen emantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable