Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.15
lat cicero phi011 perseus lat2
itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. atque ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable