Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.18
lat cicero phi011 perseus lat2
'item,' inquit, 'eodemqve modo,' capite altero, 'vt comitiis pontificis maximi.' ne hoc quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, quem per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti voluerint populo supplicari. atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui esset factus, is a conlegio cooptaretur.