Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.21
lat cicero phi011 perseus lat2
sortietur tribus idem Rullus. homo felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se primum. qui licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable