LOGOI

Passage

Cicero, De Lege Agraria 2.32

lat cicero phi011 perseus lat2

dat praeterea potestatem verbo praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut invitis eripi nullo modo possit. deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco ducentos, vicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis. formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem. dixerit enim fortasse quispiam: 'quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco, pullarius?' omnia sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur.

Provenance