Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.46
lat cicero phi011 perseus lat2
est in imperio terror; patientur. est in adventu sumptus; ferent. imperabitur aliquid muneris; non recusabunt. illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi Romani esse dicet! at quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! atque idem qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. simile vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! denique, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?