Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.53
lat cicero phi011 perseus lat2
et, credo, P. Rullus—is enim sic se gerit ut sibi iam xvir designatus esse videatur—ad eam auctionem potissimum proficiscetur! is videlicet, ante quam veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum esse arbitror: 'P. Servilivs Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d. Cn. Pompeio Cn. f.' non credo ascripturum esse 'Magno,' non enim videtur id quod imminuere lege conatur concessurus verbo. 'te volo cvrare vt mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve addvcas, dvm eos agros qvos tv tvo labore cepisti ego mea lege vendam.' an Pompeium non adhibebit? in eius provincia vendet manubias imperatoris? ponite ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus auctionantem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable