Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.58
lat cicero phi011 perseus lat2
atque etiam est alia superiore capite quo omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. audivit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem cautum esse foedere. hoc quia vos foedus non iusseritis, veretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. cuicuimodi est illud, tollitur vestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. quod minuit auctionem xviralem laudo, quod regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis fit indico.