LOGOI

Passage

Cicero, De Lege Agraria 2.59

lat cicero phi011 perseus lat2

volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus. vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. 'Avrvm, argentvm ex praeda, ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in monvmento consvmptvm,' id profiteri apud xviros et ad eos referri iubet. hoc capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad xviros translatum videtis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud eosdem xviros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable