LOGOI

Passage

Cicero, De Lege Agraria 2.67

lat cicero phi011 perseus lat2

age, non definis locum; quid? naturam agri? 'vero,' inquit, 'qvi arari avt coli possit.' 'qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: 'Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi vineae possvnt.' hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? 'idcirco,' inquit, 'agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.' hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et venditori.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable