Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.92
lat cicero phi011 perseus lat2
haec consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. nam et ipse qui deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. et quoniam M. Bruti atque illius temporis feci mentionem, commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable