Passage
Cicero, De Lege Agraria 2.99
lat cicero phi011 perseus lat2
ut omnem rem publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos civis munita est, exercitu victore atque horum conspectu privare possetis; ut nihil auro et argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable